EpiMedDat
The Open Data Collection for Historical Epidemics and Medieval Diseases

Property:Text original

From EpiMedDat
Showing 20 pages using this property.
0–9
Et eodem anno MCCLIX magna fuit mortalitas, et composui librum de tediis. [...] In supradicto millesimo habitabam in Burgo Sancti Donini et composui et scripsi alium librum Tediorum ad similitudinem Pateccli. Item eodem anno in Ytalia maxima fuit mortalitas mulierum et hominum, ita quod in vespertino offitio duos mortuos simul in ecclesia habebamus. Et inchoavit ista maledictio in ebdomada de Passione, ita quod in tota provincia Bononie fratres Minores offitium in Dominica Olivarum dicere non potuerunt, ita erant a quodam frigore lesi; et pluribus mensibus duravit infirmitas ista. Tunc obiit dominus Rubinus de Soragna, barbánus Uberti Pelavicini et frater Marchisopoli, quem in confessione audivi. Item in Burgo Sancti Donini ex illa pestilentia mortui sunt trecenti et eo amplius, et in Mediolano multa milia, et in Florentia similiter multa milia; nec pulsabant campanas, ne infirmos terrerent.  +
Anno sequenti, mense aprilis fuit mortalitas, maxima Parisius, et moriebantur homines quasi subito.  +
In Paschate etiam post fuit maxima mortalitas Parisius, et antequam essent vindemie fuit vinum ad IIIIor denarios per totum Parisius.  +
三月 (蒙古军在蜀),时蒙古军中大疫,议班师。 《续资治通鉴•宋纪》 一百七十五  +
廿七日庚子。依飢饉疫疾等御祈。被發遣臨時廿二社奉幣使。去十一日依日吉社火事延引。大納言資季卿以下参之。自今日依疫疾御祈。於諸社七个日被修仁王經御讀經。卅曰癸卯。自今日於仙洞被修仁王經。依疫疾御祈也  +
Item in mayo [1259] fuit maxima aeris corruptio per totum mensem. Inde subsecute sunt multe infirmitates et mortalitas hominum. Arbores non fructificabant. Item mense Julio multa tonitrua et terribilia et fulgura cadentia. Item mense octobri ad festum sancti Dionisii per tres dies continuos et noctes horrid tempestas celum commouit et undas et multi naufragio perierunt  +
五月辛亥,雨雹。丁已,诏:“湖北诸郡,去年旱潦饥疫,令江陵、常、澧、岳、寿诸州,发义仓米振粜。”辛未,婺州大水,发义仓米赈之。《宋史·理宗纪》四  +
Nell' Anno 1260 seguiura una attrocissima mortalita, che li sette ottavi delle Persone occissi alla sua falce, molte Cittade rimasero disabitate e fù al tempo del B. Riniero dove fù necessario per placare l' ira di Dio, che le persone andassero in Processione nudi insino alla centura disciplinandosi.  +
In questo tempo essendo molestata grandemente la Italia de la fame et de la Peste, hebbero principio le Confraternita, o come si chiamano a Bologna le compagnie dei Battuti  +
Ibant flagellatores, que secta nescio a quo spiritu processerat; set multi nostri noti in eam ibant pura intencione et sincera devocione. Procedebant namque turmatim hinc et inde per ecclesias, precedentibus vexillis et cereis ardentibus, precinentibus duobus, ceteris respondentibus, stantes nudi et affligentes se flagellis, panno qualicunque succinctos lumbos et velata capita habentes.  +
Hoc anno fuit mors valida in Normannia.  +
Magna mortalitas in Italia  +
Anno Domini MCCLXVII. pestilencia et fames, ex nationes civitatum et villarum per Austriam surrexerunt, ita ut innumerus populus cum pecore pene omni in terris peste miserabiliter morerentur, que Deum vulgaris plebs affirmavit propter illivitas regis nupcias induxisse.  +
Similiter in Thuringia et in confinio eius multe egrotationes ac pestilencie hominum et pecudum irruerunt.  +
Ryskv sott.  +
Reges, tum propter difficultatem urbem munitissimam capiendi, tum propter pestilentiam mortalitatis, que vehementer exercitum affligebat, tale pactum cum rege Tunicii pepigerunt: quod ipse persolveret regibus omnes transfetationis expensas et tributum redderet regi Karulo et filiis suis, quod ipse solebat persolvere annuatim magno principi Federico.  +
Eiusdem tempore anni tam inaudita facta est pestilentia in Austria et Ungaria, ut ex tam vehementi pestilentie plaga in fossatis maximis simul et semel mortui homines tamquam peccora infoderentur.  +
Mortalitas maxima in Lotharingia. Illo anno 20 fratres in convetnu fratrem Predicatorum Metensis mortui sunt.  +
In iam dicto anno [1276] victualium magna fuit penuries nedum in Ianua et districtu, set etiam in Lonbardia, Tuscia, Provintia et Francia, et quasi in Ytalia tota. In Ianua enim et districtu usque in solidos 40 frumenti mine singule vendebantur; quod autem durius est audire, nedum frumentum set nec etiam granum poterat reperiri. Qui enim granum habebant, illud ad libitum vendere potuissent, quantumcunque voluissent inde habere pretium; nisi iussio emanasset qua fuit cunctis inhibitum, ne ultra certam summam frumentum vel granum aliquatenus venderetur. Tanta autem victualium inedia nedum per totum illum annum set etiam quasi per totum sequentem regnavit, quod homines fame peribant. Qua ex causa urgente fame et fructuum paupertate, magna mulierum et hominum multitudo cum eorum familias etiam parvulis quos in cunabulis deferebant, fines Lonbardie, Tuscie, Provintie et totius Ytalie famem fugientes est egressa. Ex diversis quidem civitatibus locis et villis et quasi ex totius Lonbardie et Ytalie finibus homines mulieres magni et parvuli undique concurrebant, qui quasi fame consumpti velud mortui apparebant. Qui omnes habuerunt ad civitatem Ianuensem recursum, et quamquam Ianuensis civitas magna victualium laboraret inopia, tamen ad se fugientes non repulit; set ipsis miseris et oppressis fame [p. 283] compatiens manum aperuit et panem suum et omnia neccessaria eisdem esurientibus ministravit. Illo quippe anno et quasi toto sequenti aer infectus et pestilens celum fuit, et ad hec in omnibus iam dictis partibus morbus invaluit, quod infinitos homines et mulieres magnos et parvos fere in omnibus Ytalie partibus mors invasit.  +
et magna mortalitas hominum, & bestiarum facta est eo anno  +
Cookies help us deliver our services. By using our services, you agree to our use of cookies.