Search by property
From EpiMedDat
This page provides a simple browsing interface for finding entities described by a property and a named value. Other available search interfaces include the page property search, and the ask query builder.
List of results
- 1362-10-18-Bohemia + (Sane, dilectissimi, pluribus retroactis te … Sane, dilectissimi, pluribus retroactis temporibus saeva pestilencia et nuperrime fames horribiles et valida justo Dei iudicio, ut nostis, innumeros homines peremerunt et nunc iterum ipsa pestilencia terribilis et dira certo rumore volante in vicinis nostris partibus crassatur. [...] eodem die missa contra pestilentiam [...] cum devotione cantetur, cui omnes qui possunt intererunt humiliter misericordiam implorantes divinam, ut jacula pestilentiae a nobis procul amoveat et repellat.entiae a nobis procul amoveat et repellat.)
- 1348-00-00-Italy 004 + (Sane, quia ab oriente in occidentem transi … Sane, quia ab oriente in occidentem transiuimus, licet omnia discutere que vidimus et cognouimus probabilimus argumentis, et que possumus deij terribilia Judicia declarare. audiant vniuersi et lacrimis habundare cogantur. Inquit enim conctipotens, delebo hominem quem creaui a facie terre. quia caro et sanguis est , in cinerem et puluerem conuertetur. Spiritus meus non permanebit in homine. Quid putas bone deus, sie tuam creaturam delere, et humanum genus, sic jubes, sic mandas subito depperire . vbi misericordia tua, vbi fedus patrum nostrorum.vbi est uirgo beata, que suo gremio continet peccatores. vbi martirum preciosus sanguis vbi confessorum et uirginum Agmina decorata, et tocius exercitus paradixi. qui pro peccatoribus rogare non desinunt . vbi mors Christi preciosa crucis, et nostra redemptio admirabilis. Cesset obsecro ira tua bone deus, nec sic conteras peccatores, ut fructu multiplicato penitencie. Aufferas omne malum nec cum iniustis iusti clampnentur quia misericordiam vis et non sacrificium. Te audio peccatorem, uerba mein auribus instillantem. Stille jubeo . Misericordie tempora deffecerunt. Deus uocor ulcionum. libet peccata et scelera vindicare. dabo signa mea inorientibus preuenti studeant animarum prouidere saluti. Sic euenit a preffata Caffensi terra,nauigio discedente, quedam paucis gubernata nautis, eciam uenenato morbo infectis Januam Applicarunt quedam venecijs quedam (p. 50) alijs partibus christianorum. Mirabile dictu. Nauigantes, cum ad terras aliquas accedebant, ac si rnaligni spiritus comitantes, mixtis hominibus Intererint. omnis ciuitas, omnis locus, omnis terra et habitatores eorum vtriusque sexus, morbi contagio pestifero uenenati, morte subita corruebant. Et cum unus ceperat Egrotari, mox cadens et moriens vniuersam familiam uenenabat. Iniciantes, ut cadauera sepelirent, mortis eodem genere corruebant. Sic sic mors per fenestras Intrabat. et depopullatis vrbibus et Castellis, loca, suos deffunctos acolas deplorabant. Dic dic Janua, quid fecisti. Narra Sijcilia, et Insule pellagi copiose, Judicia deij. Explica venecia, Tuscia, et tota ytalia, quid agebas. Nos Januensis et venetus dei Judicia reuellare compellimus. Proh dolor Nostris ad vrbes, classibus applicatis, Intrauimus domos nostras. Et quia nos grauis Infirmitas detinebat . et nobis de Mille Navigantibus vix decem supererant, propinqui, Affines, et conuicini ad nos vndique confluebant. heu nobis, qui mortis Jacula portabamus, dum amplexibus et osculis nos tenerent, ex ore, dum uerba uerba loquebamur, venenuni fundere cogebamur. Sic illi ad propria reuertentes, mox totam familiam venenabant . et Infra triduum, percussa familia, mortis Jaculo subiacebat, exequias funeris pro pluribus ministrantes, crescente numero deffunctorum pro sepulturis terra sufficere non ualebant. presbiteri et medici , quibus Infirmorum cura rnaior necessitatis Articulis Iminebat, dum Infirmos uisitare satagunt, proh dolor, recedentes Infirmi, deffunctos statim subsequuntur. O, patres. O, matres, O, filij, et vxores, gros diu prosperitas, Incollumes conseruauit, nec Infelices et Infeliciores, pre ceteris, vos simul, eadem sepultura concludit qui pari numdo fruebamini leticia et omnis prosperitas aridebat . qui gaudia uanitatibus miscebatis, idem tumulus vos suscepit, vermibus esca datos. O mors dura, mors Impia, mors aspera, mors crudelis, que sic parentes diuidis, dissocias coniugatos, filios Interficis, fratres separas , et sonores . plangimus, miseri calamitates nostras.s . plangimus, miseri calamitates nostras.)
- 1348-05-11-Savona + (Saona nocens atque impia [...] Pro quo quid aliud optem tibi? [..] (p. 982) Quicquid vel mortium vel morborum per omnes terras ac maria pestifer hic annus effudit, in te solam confluat; queque aliis annua, tibi pestis eterna sit.)
- 1348-00-00-Aquila7 + (Scorta la mortaute, li omini racelaro; / q … Scorta la mortaute, li omini racelaro; / quili che non l’aveano la mollie se pilliaro / e lle femene vidove sì sse remaritaro: / iuvini, vecchie e citule a questo modo annaro. <br />No tanto altre femene, vizoche e religiose, / multe jectaro lo abito e vidile fare spose, / e multi frati dell‘ ordine oscire per queste cose, / omo de cinquanta anni la citula piliose. <br />Tamanta era la prescia dello rimaritare, / che tante per iorno erano, no se poria contare; / non aspectava domeneca multi per nocze fare; / non se facian conzienzia de cose ch’eran care. <br />(...) La iente fo mancata e l’avarizia cresciuta; / danunca era femina ch’avesse dote manzuta; / da l’uomo che più potea da quello era petuta, / peio ci fo che questo, c’alcuna fo raputa. <br />Demente erano uscite da quelle gra‘ paure / della corte malanze con le bianullie dure, / de sadisfare l’animo poco era chi se cure, / a crescere ad ariccare puneano studio pure.oco era chi se cure, / a crescere ad ariccare puneano studio pure.)
- 1167-08-15-Rome + (Sed Deus ab alto cuncta prospectans iniuri … Sed Deus ab alto cuncta prospectans iniuriam summi regis genitrici eiusque vicario beato Petro illatam nequaquam tulit impune. Extimplo siquidem nebula quedam pestilens ac fetida totum pene exercitum attaminavit, primoque Coloniensem archiepiscopum compluresque episcoporum, duces ac quosque in exercitu prepotentes inficiens sine mora extinxit; eademque mortifera lues regem quasi vitabundum cum reliquiis recedentem prosecuta, nunc hos, nunc illos et illos diversis in locis miro divine ulcionis iudicio, cuique nigro quodam caractere inter scapulas apparente, exanimavit.tere inter scapulas apparente, exanimavit.)
- 1318-00-00-Moravia + (Sed et indignacio et ira Dei descendit su … Sed et indignacio et ira Dei descendit super Boemos propter peccata populi, ut creditur, et facta est pestilencia et mortalitas hominum pregravida, et mortua sunt multa milia hominum, facteque sunt fovce magne et profunde ad capienda corpora hominum moriencium pre nimia fame, et eciam pestilencia percussi. [...] Cum ergo multa mala longo iam tempore invaluissent et homines thabefacti de omni consolacione desperarent, quia omnes modi concordie fuerunt refutati, et fames ac pestilencia eos absque misericordia affligerent incessanter, clamaverunt ad Dominum omnes unanimiter, magni et parvi, clerici et layci, ut tantis malis finem imponere dignaretur.ut tantis malis finem imponere dignaretur.)
- 1383-09-02-Florence + (Sed hic sedatur pestis, aer pulcerrimus et saluber effectus est; iam pauci infirmantur, et ex egrotantibus longe plures liberantur quam pereant.)
- 1377-00-00-Lübeck + (Sed pessimus incursus predonum ubique surrexit, et fuit magna pestilencia in Lubecke.)
- 1383-08-21-Florence + (Sed pestis, inquiunt, unicum remedium est … Sed pestis, inquiunt, unicum remedium est de loco infecto ad salubriorem aerem se transferre, que dementia est ab aere non fugere venenoso? Leditur venenis, non alitur, humana natura; (p. 89) hoc medici consulunt, philosophi tenent et certior omni ratione experientia clare docet. Paucos enim ex fugientibus secundum numerum mori, multos vero ex remanentibus videmus extingui, ut cum ex fugientibus vix de centum unus expiret, de stantibus in patria pene quarta aut quinta pars, si recte computaveris, absumatur. Hec sunt fere que dicitis; hec in tanti erroris excusationem, imo iustificationem, si bene concipimus, allegatis. Sed de aere paucis expediam. Si venenosus est, cur non occidit omnes? Sed dices: aptior est unius quam alterius natura tales impressiones accipere. Fateor; venenum autem nullius homini complexioni dicitur convenire, ut saltem, licet non occidat, sensibilie tamen afferat nocumentum. Multos tamen hic videmus hoc tempore non solum non mori, sed nec quidem etiam leviter infirmari. An forsan aliquis hominum nactus est turdorum naturam, quibus napellus suavissimus cibus est, qui ceteros animantes extinguit? Sed esto, venenum sit; non est tamen, ut sensus admonent, adeo violentum quin de multis plurimos non relinquat. Hanc autem fugam, dices, medici consulunt. [...] (p. 90) hi demum, quibus quid et quantum credi debeat et de se patet et experientia quotidiana demonstrat, ne parum multa scire videantur, pestilentie, quam Dei iudicium constat esse, remedium fugam dicunt. Nam quid de philosophis asseram, quorium iudicium solet a physicis in his que medicinam respiciunt communiter reprobari, et qui, etsi pungentibus rationibus aliquid astruant, cogunt id quod affirmant credere potius quam ostendant? Vellem autem unus de medicorum aut philosophorum grege doceret cure in eadem vicinia, ex una domo tot educantur funera quot sint ibi viventes, ex contigua vero nec unius moriatur; cur in illa senes deficiant, in altera pueri; hec masculos, illa mulieres amittat; hec, si quid de complexionibus scire possumus, robustiores perdat, debilioribus reservatis; et denique, quod ante omnia interrogari debuit, quid aerem inficiat et corrumpabat? Et si venti, si paludes, si neglecat cadavera vel aliud quippiam, cur in eadem regione pestiferis his pariter obnoxia, non omnes urbes simul, sed nunc ista, nunc illa de vicinitatis ratione vexetur? Cur extra muros civitatis nostre, quod hoc tempore vidimus, usque in ianuas pestis illas sevierit et intra menia nullus penitus egrotaret? Cur Pisana civitatis inceperit intra menia laborare, cum extra portas ubquie salubriter viveretur? An muro separatur aer salutifer ab infecto? An forsan potest obiectu murorum mors (p. 91) imminens aut pestis veniens arceri? Sed vidi et ego, cum tempore felicis recordationis Urbani quinti curia romana Viterbii tenertur, pestem maximam solum inter curiales et forenses terribiliter debacchari; que quidem ad tria milia virorum absumpsit, cum interea nullus civis cuiuscunque foret etatis et sexus penitus egrotaret.e foret etatis et sexus penitus egrotaret.)
- 1258-00-00-Senones + (Sed tamen pestilentia pecorum ipso anno finiente non finivit, sed per totum sequentem annum regiones plurimas bobus et vaccis [p. 334] penitus vacuavit.)
- 1465-08-11-Stockholm 002 + (Sedhen bleff iag siwk aff pestilens sott – … Sedhen bleff iag siwk aff pestilens sott – och inghen kunde råda mig ther till bott – Jag sorgde oc gräth ath iag hade giortt ille – och loffuade gerna mig bätra wille - Med thz tog dödhen meg liiffwit wtåff – myn ånde iag i gudz hendher opgaff - J Stocholm ändade iag mitt liiff opgaff - J Stocholm ändade iag mitt liiff)
- 1291-00-00-Vienna + (Segetes tempore messis tam per pabulum quam per incendium et conculcationem pedum equorum ac hominum penitus devastavit; et talis pestilencia sex septimanis in terra ista duravit, et multo deterius huic terre fecit, quam Bela)
- 1382-04-20-Silesia + (Semovitus, Dei gratia dux Teschinensis, pr … Semovitus, Dei gratia dux Teschinensis, prior Bohemiae ordinis Hospitalis sancti Joannis Hierosolimitani, notum fieri volumus omnibus in perpetuum praesentibus et futuris hominibus, harum seriem litterarum audituris, quod peste crudeli in genus humanum tempore non longe retroacto ex permissione divina immaniter saeviante maxima pars populi in civitate ordinis nostri Manetin corruit et ab hoc seculo emigravit [...]n corruit et ab hoc seculo emigravit [...])
- 1382-00-00-Bohemia + (Semovitus, Dei gratia dux Teschinensis, pr … Semovitus, Dei gratia dux Teschinensis, prior Bohemiae ordinis Hospitalis sancti Joannis Hierosolimitani, notum fieri volumus omnibus in perpetuum praesentibus et futuris hominibus, harum seriem litterarum audituris, quod peste crudeli in genus humanum tempore non longe retroacto ex permissione divina immaniter saeviante maxima pars populi in civitate ordinis nostri Manetin corruit et ab hoc saeculo emigravit.netin corruit et ab hoc saeculo emigravit.)
- 1301-00-00-Iceland 002 + (Sen cometa viða bæði a Islandi oc i Noregi. Mannfall fyrir norðan land fyrir jol oc eptir. oc fellu (eigi) færa en fim hundrut.)
- 1240-00-00-Iceland 002 + (Sen cometa. [...] Bolna sott ok landskialfte.)
- 1349-00-00-Florence + (Sequenti etiam anno parum aut nihil gestum … Sequenti etiam anno parum aut nihil gestum, consternata adhuc civitate superiori pestilentia. Collenses tantum et Geminianenses domesticis seditionibus laborantes in potestatem florentini populi redierunt. Et circa Apenninum aliquot castella de Ubaldinis capta, quibus latrocinia exercebantur.nis capta, quibus latrocinia exercebantur.)
- 1235-00-00-Limoges + (Sequitur tanta mortalitas quod tam igne sacro quam a pestilentia multa milia hominum moriuntur. Ego una die semel in cimiterio Sancti Geraldi Lemovicensis vidi centum pauperes sepeliri; frequentius autem xxx. et l.)
- 1414-03-00-Paris + (Si advint par le plaisir de Dieu qu'un mau … Si advint par le plaisir de Dieu qu'un mauvais air corrompu chut sur le monde, qui plus de cent mille personnes à Paris mit en tel état qi'is perdirent le boire et le manger, le repousser, et avoient très fortes fièvre deux ou trois fois le jour, et espécialement toutes fois qu'ils mangeaient, et leur semblaient toutes choses quelconques amères et très mauvaises et puantes; toujours tremblaient où qu'ils fussent. Et avec ce, qui pis était, on perdait tout le pouvoir de son corps, qu'on osait toucher à quoi de nulle part que ce fût, tant étaient grevés ceux qui de ce mal étaient atteints; et dura bien sans cesser trois semaines ou plus, et commença à bon escient à l'entrée du mois de mars dudit an, et le nommait-on le tac ou le horion. Et ceux qui point n'en avaient ou qui en étaient guéris, disaient par ébatement: "En as-tu? Par moi foi, tu as chanté: ' Votre c.n. a la toux, commère'". Car avec tout le mal devant dit, on avait la toux si fort et le rhume à l'enrouure, qu'on ne chantait qui rien fût de hautes messes à Paris. Mais sur tous les maux la toux était si cruelle à tous, jour et nuit, qu'aucuns hommes par force de tousser furent rompus par les génitoires toute leur vie, et aucune femmes qui étaient grosses, qui n'étaient pas à terme, eurent leurs enfants sans compagnie de personne, par force de tousser, qu'il convenait mourir à grand martyre et mère et enfant. Et quand se venait sur la guérison, ils jetaient grande foison de sang bête par la bouche et par le nez et par dessous, qui moult les ébahissait, et néanmoins personne n'en mourait; mais à peine en pouvait personne être guéri, car depuis que l'appétit de manger fut aux personnes revenu, si fut-il plus de six semaines après, avant qu'on fût nettement guéri; ni physicien nul ne savait dire quel mal c'étaitsicien nul ne savait dire quel mal c'était)
- 1307-00-00-France + (Si en fust la mortalité, / En cel an sur les hommes grant. / Li physiciens grandement / Lors gaaignèrent: qui ne peurent / En cel an vivre, celz moururent.)
- 1349-09-00-Carpi + (Sicut enim quid cupiam scio, sic nescio qu … Sicut enim quid cupiam scio, sic nescio quid sperem; quo fit ut mira michi in animo rebellantium cogitationum turba consurgat; ad omnem enim vite mee modum non leve momentum mors aut vita tua est; et vite quidem tue spem michi prestat etas modestia valitudo; terrent morbi contagia renascentis et celum apud vos, ut memorant, rursus infame.elum apud vos, ut memorant, rursus infame.)
- 1267-00-00-Thuringia + (Similiter in Thuringia et in confinio eius multe egrotationes ac pestilencie hominum et pecudum irruerunt.)
- 1313-00-00-Iceland 003 + (Snio vetr allmikill vm allt ok þar með fial fellir.)
- 1341-00-00-Iceland 002 + (Snio vetr sva micill fyrir sunnan land at … Snio vetr sva micill fyrir sunnan land at engi vissi dæmi til annars þviliks. lagði a fyrir vetr ok helltz til sumars ok fylgði fiar fellir micill allz háttar. Elldz vpp quama inn setta í Heklu felli einni nótt eptir festum Dunstani. með sva miklu myrkri af ósku fallinu at í sumum stóðum fra dagmalum til nóns sa ekki skrím vti helldr enn menn væri blindir. ok var þo mikit myrkr allan daginn ok marga aðra siðan tok askan i aukla undir Eyia fióllum. ok fylgði naut fellir micill. annarr elldr var vppi í Hnappar vallar iókli. hinn priði i Herði breið yfir Fliotzdals heraði ok voru allir jafnsnemma vppi.dals heraði ok voru allir jafnsnemma vppi.)
- 1348-00-00-Norway + (Sniovar sva miklir ok islaug at engir mvnd … Sniovar sva miklir ok islaug at engir mvndu slikan. Drepsótt ok mannfall sva mikit j Noregi ok i vt londum at enginn vissi dæmi til sliks fyrr siþan Noa floð var. ok eydduz bæði borgir ok bæir kastalar ok kauptvn sva skiott at nær engir fengu gert reikning sinn þar til. er Clemens pavi het fyrir at syngia skylldi messo þa er hann hafði componat þrim sinnum ok stanða á kniam með liosi. grasleysu sumar.stanða á kniam með liosi. grasleysu sumar.)
- 1371-00-00-Norway + (Sott for mikil um Noreg.)
- 1246-00-00-Iceland 002 + (Sott mickil ok manndaudr.)
- 1247-00-00-Iceland 001 + (Sott mickil ok manndaudr.)
- 1284-00-00-Iceland 004 + (Sott mikil […] Eclipsis lune.)
- 1284-00-00-Iceland 002 + (Sott mikil fiardaudi ok do mart folk i sulti ok margir bęir eyddvz.)
- 1308-00-00-Iceland + (Sott mikil fyrir norðan land.)
- 1285-00-00-Westfjords + (Sott mikil vm vest fiorðv.)
- 1309-00-00-Iceland 005 + (Sott mikil.)
- 1332-00-00-Iceland + (Sott mikil.)
- 1247-00-00-Iceland 002 + (Sott mikill (!) ok manndauðr.)
- 1323-00-00-Limbourg + (Sub hac et aliarum perturbationum ingruent … Sub hac et aliarum perturbationum ingruentia conventus totus exivit de claustro relinquens opidum, et venit ad nostram mansionem apud Dungh, iuxta abbatem Adam ibidem moram facientem. Ubi cum continue moraretur per menses ferme 14, plures ex nostris dominis et confratribus propter aeris inconvenientiam egrotabant. Inter quos prior Geimarus vir laudabilis ibidem obiit.rior Geimarus vir laudabilis ibidem obiit.)
- 1310-00-00-Denmark + (Subiugantur regi Erico Rostok et Ribnes. Fuit tunc parlamentum in Skialschør inter nobiles et Haquinum, regem Noruegie. Tunc fuit hyems asperrima per sex septimanas continue. Tunc fuit maxima pestilentia pecorum in Dacia.)
- 1405-08-04-Arezzo + (Sunt omnia, quanvis levia, vir insignis, f … Sunt omnia, quanvis levia, vir insignis, frater optime et amice karissime, temporibus istis suspecta, ut quanvis febris quartane typus parum habeat cum pestilenti febre commertium, metuendum sit tamen, ne sub illius egritudinis commotione pestifera lues (p. 406) oprebat. [...] Ego vero valeo; valent et miei, preter Andream, qui, sicut Deo placuit, Petrum comitatus est. Sit nomen Domini benedictum. Philippus hodie nona die graviter egrotavit cum sigillis et signis; convalescit tamen et, licet febris adsit et ulcus suspectum ingravescat (p. 407), liberationem speramus. Vale et in morte Andree, precor, non commovearis, sed mecum teneas et secum et nobiscum Deum egisse non solum sicut oportet, sed misericorditer atque bene.ut oportet, sed misericorditer atque bene.)
- 1355-07-05-Sweden + (Supplicat sanctitati vestre deuotus vester … Supplicat sanctitati vestre deuotus vester Henricus Lamberti, diaconus Lundensis diocesis, quatenus sibi de beneficio altaris sanctorum Iacobi et Laurentii situati in ecclesia Lundensi, cuius fructus etc. vi marcharum argenti valorem annuum communiter non excedunt, vacante per mortem Ingemari Iohannis, qui in Romana curia tempore pestilencie diem clausit extremum, dignemini prouidere cum non obstantibus et clausulis oportunis ac executoribus vt in forma. Fiat G. Et quod transeat sine alia lectione. Fiat G. Datum Auinione III nonas iulii anno tercio.atum Auinione III nonas iulii anno tercio.)
- 1301-00-00-Iceland 001 + (Sén cometa béði i Noregi ok á Islanndi. [...] Mannfall firir norðan lannd firir iol ok eptir. ok fell eigi fę́ra en d manna.)
- 1240-00-00-Iceland 001 + (Sén cometa. [...] Elldr firir Réykianesi. Bólnasótt. Lannskéalftar miklir firir sv́nnan lannd.)
- 1240-00-00-Iceland 003 + (Sén cometa. [...] Sól rávð. [...] Elldr firir Réykianesi. Bólnasótt. Lannskéalftar miklir firir sv́nnan lannd.)
- 1306-00-00-Iceland + (Sótt mikil a Islandi ok manndꜹvðr mikill fyrir svnnann land)
- 1246-00-00-Iceland 001 + (Sótta vetr.)
- 1255-00-00-Foggia + (Talis autem tempore illo fortuna Principis fuit, quod licet de Papali exercitu in Fogia multi quotidie morerentur, multique infirmi jacerent; in Principis tamen exercitu, qui ante Civitatem erat, paucissimi infirmi, duoque tantum ibi defuncti fuerunt.)
- 1360-00-00-Poland 1 + (Talis fuit in tota christianitate et maxim … Talis fuit in tota christianitate et maxime in regno Polonie, regnante rege Kazimiro, mortalitas, quod vix tercia pars Christianitatis remanserat et maxime in Cracovia. Que mortalitas imputabatur Iudeis per intoxicationem, qui tunc temporis Cracovie et alias cremabatur.unc temporis Cracovie et alias cremabatur.)
- 1348-00-00-Aquila5 + (Tamanta era paura, che onde omo tremava / … Tamanta era paura, che onde omo tremava / la morte ciaschesuno ongi iurnno aspectava; / più che del corpo, l’omo de l’anima penzava; / quanno era sano e salvo, chi savio era testava. <br />Or chi vedesse prescia a iudici e notari, / che era nocte e iurnno dalli testamentari; / e illi consideranno petiano asai denari / testemoni medemmo, a trovare erano cari <br />Quanno omo cercavali e quilli demanavano: / ‚E scricto lo testamento?‘ se nno, ca no ci anavano; / si dicea ch’era scricto, allora s’abiavano; / no che daventro intrasero, m’a la porta rogavano. <br />Anche vi mecto in dicere que conmenente è stato, / quanno fo la mortauta, se l’uomo avia testato / con iudici e notari e testemonij rogato, / se tosto non era in carta de coro publicato. <br />Se omo a duji jornni o a tri regia per lu stromento, / de iudici e notari trovava impedimento, / c’alcuno era amalato o era in falimento, / o qualche testemonio gito era al gra‘ convento. <br />Chi volea lo rogo fare relevare, / lo notaro un florino volea adomandare; / tanto petea lo iudice per volerse senare, / l’omo poi accordavase, se non potea altro fare.ce per volerse senare, / l’omo poi accordavase, se non potea altro fare.)
- 1310-00-00-Bohemia + (Tanta devastationis pestilentia sub Heinri … Tanta devastationis pestilentia sub Heinrico duce de Chorinthia mulctabatur tota Bohemia quod non solum urbes, villae et personae seculares, sed quod lamenteabile est, viri spirituales aratarentur usquequaque etiam in suis coenobiis et claustrales --- Cotidie premebantur.is et claustrales --- Cotidie premebantur.)
- 1225-00-00-Bologna-002 + (Tanta eodem tempore et in agro Bononiensi et urbe contagio pestilentiae fuit ut vix credibilia memoratu videantur quae de hominum pecorumque internectorum numero scriptores providere)
- 1339-00-00-Italy + (Tempore autem Ludovici de Bavaria et Bened … Tempore autem Ludovici de Bavaria et Benedicti papa XII, anno Domini MCCCXXXXVIII [recte: 1339] fames vel rabies per universum orbis circulum subito supervenit, et nullus locus vel patria fuit exempta quod talis rabiem famis non gustaret, taliter quod omnes secte pro rabie famis, ut possent vivere, suos antiquos ordines corruperunt. Sic etiam in multis locis, pro bladi superflua caritudine, data est licentia Christianis quod in quadragesima illius pessimi anni, quod libere carnibus uterentur. Nam in omni loco terrarum mensura frumenti, que XX vel XXX solidos valere solebat, in librarum numero supervenit, et tanta famis rabies supervenit in omni loco terrarum, quod multas radices ignotas causa rabiei pro commestione fodiebant, quas olym porci et animalia evitabant. Et hoc vidi et propter hoc testimonium perhibeo veritati. Canes quoque et equi, pro fame, et multa animalia perierunt, quoniam sui patrones pro se ipsis non habebant. Multi enim fame pro verecundia moriuntur, nam ante comedebant herbas et radices pro paupertate, quam ad sui vicini misericordiam pervenire; unde, pro cibo inconsueto, annichilatis eorum viribus, velud pecudes moriuntur. Quam famis rabiem Dei iustam sententiam possumus appellare. Tunc enim corda dumtaxat aliquorum non ad pietatem Christi sed pro avaritia magis in crudelitate manebant, parum curando de Dei amore ac pro sui caritatem curando de Dei amore ac pro sui caritate)
- 1348-06-00-Padua + (Tempore huius pestis dominus Guerra comes … Tempore huius pestis dominus Guerra comes Sancti Bonifacii, potestas in Senis, obiit quasi cum tota sua familia, ub etiam, Florentie et Pisis et per totam Tusciam fuit mortalitas abhorrenda. Hec pestis durabat sex mensibus communiter a sui principio in qualibet regione. Nobilis vir Andreas Moresinus, potestas Padue, in tertio suo regimine expiravit, mense Junii. Huic in regimine filius substitutus statim obiit. Audi tamen mirabile, quod tempore hujus cladis non obiit rex, princeps, nec dominus civitatis.biit rex, princeps, nec dominus civitatis.)
- 1465-12-13-Finland + (Tertio vero die sub assella sinistra dictu … Tertio vero die sub assella sinistra dictus laicus apostemate pestilentiali fuit percussus. Cum pestis ibidem vigerit et super verberibus baculi huiusmodi nichil lesionis rubei sive lividi per examinem deputatum extitit eventum sed ex inflatione dicti apostematis ingressus est viam carnis universe.ematis ingressus est viam carnis universe.)
